De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

in quadrupedibus autem idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit et acuminauit in caudam, aut ut obscenae corporis partes uel propter foeditatem tegerentur uel propter teneritudinem munirentur aut ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, inperfectum fit animal ac debile.

ubi autem ratio et manus est, tam non est id necessarium quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede neque homine tecto excogitari quicquam turpius possit.

sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem ualeat, non tamen etiam capiti congruebat. texit ergo illud pilo et quia in summo futurum erat, quasi summum aedificii culmen ornauit. qui ornatus non est in orbem coactus aut in figuram pillei teres factus, ne [*](AVCTORES15 texit ergo illud pilo ... (27, 3) capilli - 27, 5] ex Varrone, cf. Augustin. de dial. 6 (ex quo Isidor. orig. XI 1, 28): capillus quasi capitis pilus; Wilmanns p. 148 (cf. p. 16 ss.); \'Ueb. die Quellen\' p. 264. EXPILATORES 2 s. in-Iaberentur] Isidor. orig. XII 4, 2. ) [*](BFVJ 1 co(rp>oris F, litt. rp foramine interierunt, sic saepius exhibebat Y 2 distrincti F leuitate FY, laeuitate (pr. a del. m. 3) B subfulti F tractos Bl, corr. B3 3 sinrunosis B2 la.berentur (m er.) Y o aut ut scripsi, ut B, aut F..ut (a er.) V 0 obsc.enra\'e (a er., a a. I. m. 1) B obscurae & corporis parteqi V 6 foeditatg (-m. 3) B telgerentur (te add. m. 3) F 7 teneritudinê (\' m. 3) B ut om. Y minuta (ł in er. u ? m. 3) B Letj B3 9 sit codd. rec., edd. 10 nec/eN ssarium F 11 quoque B 12 nudo a quadrupede F, a non a Lact. scriptum neque conferendos esse locos Inst. I 13, 11 a-recentior; 21, 16 ab-minoris ipsa ambiguitate (cf excogitari; apparet excogitare B, excogitarjj VII 13 sed tamen cum] BF (nisi quod cllml, euanid.*, add. m F2), cum tamen V . 15 congruebat (g ex c m. 2) F post congruebat hoc hd et in marg. inf. quanta enim deformitas in eo futura esset ex caluitio apparet hs add. BS (hd et hs ut p. 6, 10) ergo (g ex c m. 2) F 16 in culmen or desinit fol. 1T. a nauit incipit fol. 1™ F 17 coact<ns a; nt F pilae B ne] de Bl, corr. B2)

27
quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus alicubi retractus pro cuiusque loci decentia.

frons ergo uallata per circuitum et a temporibus effusi ante aures capilli et earum summa pars in coronae modum cincta et occipitium omne contectum speciem miri decoris ostentat.

iam barbae ratio incredibile est quantum conferat uel ad dinoscendam corporum maturitatem uel ad differentiam sexus uel ad decorem uirilitatis ac roboris, ut uideatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quicquam aliter esset effectum.

Nunc rationem totius hominis ostendam singulorumque membrorum quae in corpore aperta aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo.

cum igitur statuisset deus ex omnibus animalibus solum hominem facere caelestem, cetera uniuersa terrena, hunc ad caeli contemplationem rigidum erexit bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret unde illi origo est, illa uero depressit ad terram, ut quia nulla his inmortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta uentri pabuloque seruirent.

hominis itaque solius recta ratio et sublimis status et uultus deo patri communis ac proximus [*](AVCTORES § 2] cf. ad Inst. II 1, 14-19; Cic. de nat. deor. II 56. 140. EXPILATORES 5—8] Isidor. de diff. rer. XVII 53. 10 s.] Isidor. de diff. rer. XVII 47: rationem autem humani corporis singulornmqae membrorum differentiam Lactantius sine plerique auctorum definierunt. - ibid. § 72. haec Lactantius ceteriqae de ratione corporis scripserant. § 2] Isidor. de diff. rer. XVII 50. ) [*](BFV] 1 8. utroque loco alibi V 2 detractus F 4 summae parrte\'s et cinctae V occipium B 5 ostendat F, ostentant edd. 6 uel om. V 7 alt. uel] PV. \'aiIt B2 9 operis] corporis edd. ratione B s. Î) F 10 homines Bx, corr. B2 11 utilitatis Bl, corr. B2 12 abitus Bl, h add. B2, habitos F1, s. I. corr. F2 13 faceret (t in ras.. tamen upwICtum) V et cetera B 14 terrena (alt. e tUanid. refecit m. 2) F bipedem B 15 eadem V JIILs..pectaret fex ? er.) V n 16 immo(rta\'>llitatis (m lima del. et n add. m. 3) F 17 toto (alt. opart. ras. ex a) V «\'corpo \' re F 18 seruire\'"n"\'t B homines Bt, corr. Bl 19 est et (ante subl.) 11, eLt, Y confinis Petro Francius (ap. Lengletium) )

28
originem suam fictoremque testatur. eius prope diuina mens quia non tantum animantium quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite conlocata tamquam in arce sublimi speculatur omnia et contuetur.

hanc eius aulam deus non obductam porrectamque formauit ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem, quod orbis rotunditas perfectae rationis est ac figurae.