De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi cottidie monstra generari in quibus et membrorum ordo praeposterus et usus longe diuersus existeret.

cum uero uniuersa genera et uniuersa in quoque membra leges suas et ordines et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam diuinae rationis dispositio perpetua seruatur.

uerum alias refellemus Epicurum: nunc de prouidentia ut coepimus disseramus.

Deus igitur solidamenta corporis quae ossa dicuntur nodata et adiuncta inuicem neruis adligauit atque constrinxit, quibus mens, si aut excurrere aut resistere uellet, tamquam retinaculis uteretur et quidem nullo labore nulloque conatu, sed uel minimo motu totius corporis molem temperaret ac flecteret.