De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Non possum hoc loco teneri quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam: illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius. qui ut ostenderet animalia non artificio aliquo diuinae. mentis, sed, ut solet, fortuito nata esse, dixit in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie ac magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas aut coeundi generandique ratio defecisset.

uidelicet ut atomis suis locum faceret, diuinam prouidentiam uoluit excludere. sed cum uideret in omnibus quae spirant mirabilem prouidentiae inesse rationem, quae, malum, uanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa in quibus ratio cessaret?

quoniam igitur omnia quae uidemus cum ratione nata sunt - id enim ipsum, nasci, efficere nisi ratio non potest —, manifestum est nihil omnino rationis expers potuisse generari.

ante enim prouisum est in singulis quibusque tingendis quatenus et ministerio membrorum ad necessaria uitae uterentur et quatenus adiugatis corporibus elata suboles uniuersas generatim conseruaret animantes.

nam si peritus architectus cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat quae summa perfecti aedificii futura sit, et ante emetitur quem locum leue pondus expectet, ubi magni oneris statura sit moles, quae columnarum interualla, qui aut ubi aquarum cadentium decursus et exitus et recepta-

cula, haec, inquam, prius prouidet, ut quaecumque sunt [*](AVCTOJRES § 1] Lucr. V 834 ss.; cf. de hoc Lact cap. disputationem \'Lact. u. LucrS p. 238 ss. ) [*](BV] 1 nom Bx teneri B stultitiA (\' m. 2) B, stultift V 0 2 rursus V 3 flt (exp. m. 3) B ostenderat B aliquit Y 4 esse r nata V 9 ut Y post faceret hoc hd. et in marg. inf. haec per infinitum et inane uolitantibus hs. add. B3 (Tid. et hB. ut p. 6, 10) 10 uiderent Y 12 post quibus add. nascendi Thomasius \'ex antiqms codicibus\' not. 196, deest in BY et multis certe codd. rec. cessasset a codd. rec., edd. 18 enata JSeumannus subolis B, soboles (corr. m. 1 ?) Y 22 emetitur] edd., metitur B, emetatnr (sic) V, recte ? lenem n 23 operis V molis B 24 pr. et om. V 25 haec] si Heumannus; an si haec )?

23
perfecto iam operi necessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur, cur deum quisquam putet in machinandis animalibus non ante prouidisse quae ad uiuendum necessaria essent quam uitam ipsam daret? quae utique constare non posset, nisi prius effecta essent quibus constat.

uidebat igitur Epicurus in corporibus animalium diuinae rationis sollertiam, sed ut efficeret quod ante inprudenter adsumpserat, adiecit aliud deliramentum superiori congruens.

dixit enim neque oculos ad uidendum esse natos neque aures ad audiendum neque pedes ad ambulandum, quoniam haec membra prius nata sint, quam esset usus uidendi et audiendi et ambulandi, sed horum omnium officia ex natis extitisse.