De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Non possum hoc loco teneri quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam: illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius. qui ut ostenderet animalia non artificio aliquo diuinae. mentis, sed, ut solet, fortuito nata esse, dixit in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie ac magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas aut coeundi generandique ratio defecisset.

uidelicet ut atomis suis locum faceret, diuinam prouidentiam uoluit excludere. sed cum uideret in omnibus quae spirant mirabilem prouidentiae inesse rationem, quae, malum, uanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa in quibus ratio cessaret?

quoniam igitur omnia quae uidemus cum ratione nata sunt - id enim ipsum, nasci, efficere nisi ratio non potest —, manifestum est nihil omnino rationis expers potuisse generari.

ante enim prouisum est in singulis quibusque tingendis quatenus et ministerio membrorum ad necessaria uitae uterentur et quatenus adiugatis corporibus elata suboles uniuersas generatim conseruaret animantes.

nam si peritus architectus cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat quae summa perfecti aedificii futura sit, et ante emetitur quem locum leue pondus expectet, ubi magni oneris statura sit moles, quae columnarum interualla, qui aut ubi aquarum cadentium decursus et exitus et recepta-