De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

aut enim bina sunt ut in homine aut <qua>terna ut in quadrupede: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et grauitas retardaret, sed cauata et ad uigorem corporis conseruandum medullis intrinsecus plena. eaque rursus non aequaliter porrecta finiuit, sed summas eorum partes nodis crassioribus conglobauit, ut et substringi neruis facilius. et uerti tutius possent, unde sunt uertibula nominata.