De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

id autem ipsum cuiusmodi potest esse quod hominem contra morbos et ictus extrarios solidum atque inexpugnabilem faciat? cum enim constet ex ossibus et neruis et uisceribus et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem ?

ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? fragilia sunt omnia quae uideri ac tangi possunt. superest ut aliquid ex caelo petant, quoniam in terra nihil est quod non sit infirmum.

cum ergo sic homo formandus esset a deo ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat ut terreno et fragili corpore fingeretur. necesse est igitur ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est.

stultissimi ergo, qui de morte inmatura queruntur, quoniam naturae condicio locum illi facit. ita consequens erit [*](BPVJ 1 ne-posset om. P 2 seque.la (l er.) PY morbortl (\' m. 2) B 4 natura BP 5 centensimum P Laetatis4 P conpleuerit annum (= et — er., quae add. m. 2) B conplerit P illi. (s er.) V 7 illi (sic) V LqnOjd Pif 1 8 quo. (d er.) Y 9 huiusmodi BY 10 quod ne (d in er. eodem d? m. 3) B extrajios (ne add. m. 1) V, eztraneos codd. rec., edd. 12 sanguine. (m er.) B 13 igitur om. V 14 it B, rid) P* quid B constituisse P 15 materia ei B adtribuant ut uid. (alt. a euanid.) B 17 ergo] BP, enim Y 18 post aliquando hoc hd. et in marg. inf. haec et per se ipum (sic) nobilis semper hs. add. B* (hd. et hs. utp. 6, 10) 19 supra ipsa exigebat raswra, P 20 ut om. V, recte? cf. p. 10, 19 21 quodlibet om. P soluibile P mortalis pi, mortale* P1 23 quoniam] BP, quia V locum (o ex u) V faciat P )

16
ut morbis quoque subiectus sit: neque enim patitur natura ut abesse possit infirmitas ab eo corpore quod aliquando soluendum est.

sed putemus fieri posse quemadmodum uolunt, ut homines ea condicione nascantur, ne quis morbo mortiue subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio ad ultimam processerit senectutem:

non igitur uident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique cetero tempore mori nullo modo posse? sed si prohiberi ab altero uictu potest, mori poterit. res igitur exigit ut homini qui ante certam diem mori non potest. ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. <sed) si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed deus fiet. ergo, ut superius dixi, qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non inmortales sempiternique sint nati.