De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

sed isti rationem sequentium non uident, quia semel errauerunt in ipsa summa, exclusa enim de rebus humanis diuina prouidentia necessario sequebatur ut omnia sua sponte sint nata. hinc inuenerunt illas minutorum seminum plagas et concursiones fortuitas, quia rerum originem non uidebant.

in quas se angustias cum coniecissent, iam cogebat eos necessitas existimare animas cum corporibus nasci et item cum corporibus extingui: adsumpserant enim nihil fieri mente diuina. quod ipsum non aliter probare poterant quam si ostenderent esse aliqua in quibus uideretur prouidentiae ratio claudicare.

reprehenderunt igitur ea in quibus uel maxime diuinitatem suam prouidentia mirabiliter expressit, ut illa quae rettuli de morbis et inmatura morte, cum debuerint cogitare his adsumptis quid necessario sequeretur.

secuntur autem illa quae dixi: si morbum non reciperet, neque tectis neque uestibus indigeret. quid enim uentos aut imbres aut frigora metueret, quorum uis in eo est ut morbos adferant? idcirco enim accepit sapientiam, ut aduersus nocentia fragilitatem suam muniat.

sequitur <quod> necesse est, ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat, quia is ad quem mors non uenit, firmus sit necesse est. infirmitas autem habet in se mortis condicionem, firmitas. uero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere nec mors, quae sequitur senectutem.

praeterea si mors certae constituta [*](BPYj 2 id (ante ipsa) V 5 origine B 7 item] PV, iterum B 11 igitur (pr. i ras. ex a ?) P 12 diuinitas ex diuinitatem Bli prouidentiam B 13 retulit P, re*tuli (t er.) V 14 lits B quidj B, quidem P. qui Vac:, que m. 1 uel 2; quae codd. ree., edd. sequerentur V, codd. rec., edd. sequuntur PV 15 si om. V an si (homo) ? reciperet] P (sed et ex it ? m. 1), reciperent B, reci- pereiil (litt. er. uid., -ui:c membrana scabra est) V 16 indigerent B, inwgerel/I (litt. er. uid.) V 19 quod add. ed. Paris. 1513; sequitur necessario ut Parrhasius (cf. uers. 3. 14. c. 11, 1); an sequatur necesse est ut? 20 capit (i in er. e) B semper accipiat quia om. P 21 mors] PV, moribus B 23 senec.tus P habere nec mors quae om. P ) [*]( XXVII. Lact. 2. ) [*]( 2 )

18
esset aetati, fieret homo insolentissimus et humanitate omni careret. nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu et conscientia fragilitatis oriuntur.