De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

\'nemo nisi senex mori debet\'. atquin mortalitas non potest cum inmortalitate coniungi. si enim mortalis est in senectute. inmortalis esse in adulescentia non potest nec est ab eo condicio mortis aliena qui quandoque moriturus est, nec ulla inmortalitas est cui sit terminus constitutus.