De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
aues, quarum ratio diuersa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores, ut interdum aliquid humanae intellegentiae\' habere uideantur? nidos enim aut luto aedificant aut uirgultis et frondibus construunt, etiam ciborum expertes incubant ouis et quoniam fetus de suis corporibus alere non datum est, cibos conuehunt et totos dies in huiusmodi discursatione consumunt, noctibus uero defendunt fouent protegunt.
quid amplius homines facere possint nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac uinculo caritatis adiunctos habent?
quid quod auium fetus multo fragilior est quam hominis, quia non ipsum animal edunt, [*](BPVj 3 homine* (m er.) V deesset B nascitur credantj PV (nisi 4 crtdft quod credgLntJ m. 1 V), nascitur fcreda rra. 1) B 4 educantur B educantur-minus in marg. add. P2 ad om. P o prouerblantul\' B3V* f 6 dependit B V ad BP" homines BJhc V. corr. V* 7 inquirun"t B3 edocatio V, corr. V* f 8 post scilicet 8. I. annentorumq. add. B3 eae] B, aeae omnes P, haec V, hae edd. edederint Bl. corr. B3 9 in pastus utrum st an rt sit dubium P, st, uix rt in V efficiatur (a del. m. 3) B, efficiuijtur (un exp. m. 2) P 11 id] BP, ideo V matrum om. codd. rec., edd. adpetunt P 12 in om. V 15 et] PV, aut e B etiam] et edd. 16 f*etus (o er.) B 17 in om. V discursatione] BV, conlatione P; cf. c. 3, 20 19 homines om. P possunt BP 21 habeant B 22 ss. sic distinxi, uarie aliter edd., multi cum Erasmo id uero-tenerum in parenthesi ponunt, quae ut glossema eicit Heumannus, sed uero in apodosi conlocatum est, cf. Indic. uerb. quTa P* non] BV, non materno corpore P edd. )
non ergo ineptissimus sit si quis putet male cum uolucribus egisse naturam primum quod bis nascantur, deinde quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae? sed illi fortiora eligunt, inbecilliora praetereunt.
quaero igitur ab iis qui condicionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si deus iis deferat optionem, utrum malint, humanamne sapientiam cum inbecillitate an pecudum firmitatem cum illarum natura.