De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

libet igitur interrogare istos diuinorum operum reprehensores quid in homine deesse, quia inbecillior nascitur, credant, num idcirco minus educentur homines, num minus ad summum robur aetatis prouehantur, num inbecillitas aut incrementum inpediat aut salutem, quoniam quae desunt ratio rependit?