De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quaero igitur ab iis qui condicionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si deus iis deferat optionem, utrum malint, humanamne sapientiam cum inbecillitate an pecudum firmitatem cum illarum natura.

scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint uel fragiliorem multo quam nunc est dummodo humanam quam illam inrationabilem firmitatem. sed uidelicet prudentes uiri neque hominis rationem uolunt cum fragilitate neque mutorum firmitatem sine ratione.

(quid) quod nihil est tam repugnans tamque contrarium, quod unum quodque animal aut ratio instruat necesse est aut condicio naturae? si naturalibus munimentis instruatur, superuacua [*](AVCTORES 8-13] ex Cic. de re p. (IV?) ut uid., cf. Lact. Inst. V 11, 2; \'Ueber die Quellen\' p. 290 s. EXPILATOBES 5] Isidor. orig. XII 7, 79. ) [*]( 1 Lsed idj B materni corporis] BY, om. P fo*tu (e er.) B, fotu IIlIi,d I (f ex p ? m. 1?) P 2 cum om.. spQ, add. d et in marg. spiritu m. 2, P 3 post tenerum 12 fere litt. er., quas iam m. 1 uel 2 expwnxerat, extremae um fuerant, B 4 sit om. P 5 bis] PY, uix B nascuntur PV, recte? cf. p. 10, 2 6 infirme B, infirma V ut om. V siat V ciuis BI, corr. B3 7 parentiHauas pl1 8 iis] edd., his BPY 9 eligunt V iis] edd., his BPV opLt,ionem Pty 10 humanã. (\' m- 2, e ? er.) P, humanariU (s. I. \' ut vide er., post m er. e uel g) V . post sapientiam s. I. eligendi add. B3 11 illarum] edd., cf. p. 11, 8, illorum BPV naturam (m exp. m. 3) R, post hoc s. I. quid optant quid eligunt add. B3 12 sint Vx, smt (sic, uolebat sunt sCnÖtre) Vvf 13 in rationabilem (in postea extra uers. add. m. 1) V 14 nerq.\' P hominis om. P 15 quid addidi, quod BV, quo P; at ed. Paris. 1513, quare Egnatius, sed Heumannus 17 quord\'que V 18 (nam) si malim instruantur P )

13
ratio est. quid enim excogitabit? quid faciet? quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea quae possint esse rationis, ultro natura concedat?

si autem ratione sit praeditum, quid opus erit saepimentis corporis, cum semel concessa ratio naturae munus possit inplere? quae quidem tantum ualet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a deo dari.

denique cum et corporis non magni homo et exiguarum uirium et ualitudinis sit infirmae, tamen quoniam id quod est maius accepit, et instructior est ceteris animalibus et ornatior.

nam cum fragilis inbecillusque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est et ea omnia quae firmiora nascuntur, etiamsi uim caeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt.

ita fit ut plus homini conferat ratio quam natura mutis, quoniam in illis neque magnitudo uirium neque firmitas corporis efficere potest quominus aut opprimantur a nobis aut nostrae subiecta sint potestati.

potestne igitur aliquis cum uideat etiam boues lucas cum inmanissimis corporibus ac uiribus seruire homini, queri de opifice rerum deo, quod modicas uires, quod paruum corpus acceperit, nec beneficia in se diuina pro merito aestimat? quod est ingrati aut ut uerius loquamur, insani.