De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
non ergo ineptissimus sit si quis putet male cum uolucribus egisse naturam primum quod bis nascantur, deinde quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae? sed illi fortiora eligunt, inbecilliora praetereunt.
quaero igitur ab iis qui condicionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si deus iis deferat optionem, utrum malint, humanamne sapientiam cum inbecillitate an pecudum firmitatem cum illarum natura.
scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint uel fragiliorem multo quam nunc est dummodo humanam quam illam inrationabilem firmitatem. sed uidelicet prudentes uiri neque hominis rationem uolunt cum fragilitate neque mutorum firmitatem sine ratione.