De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
patiemurne igitur extingui aut opprimi ueritatem? ego uero libentius uel sub hoc onere defecerim. nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, quia tamen pro uero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus ueritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria ui et claritate ualituram?
illi quidem sese patronos ueritatis profiteri solent: sed quis potest aut eam rem defendere quam non didicerit, aut inlustrare apud alios quod ipse non nouerit?
magnum uideor polliceri, sed caelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur.
quod si uita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam uiuere optauerim quam ut aliquid efficiam quod uita dignum sit et quod utilitatem legentibus etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae riuus est, ad uiuendum tamen adferat: quod est maxime necessarium.