De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si qua uero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt religata regione, ubi maiora esse non possunt, aut acceperunt uberem generandi fecunditatem, ut et bestiis quae sanguine aluntur, uictus suppeteret ex illis et inlatam tamen cladem ad conseruationem generis multitudo ipsa superaret.

hominem autem ratione concessa et uirtute sentiendi atque eloquendi data eorum quae ceteris animalibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat quae illi naturae condicio denegasset: statuit enim nudum et inermem, quia et ingenio poterat armari et ratione uestiri.

ea uero ipsa quae mutis data et homini denegata sunt, quam mirabiliter in homine ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. nam si homini ferinos dentes aut cornua aut ungues aut ungulas aut caudam aut uarii coloris pilos addidisset, quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut et muta, si nuda et inermia fingerentur?

quibus si detrahas uel naturalem sui corporis [*](BPVj 1 indigeant V latibolis B sl" a "epiant B 2 laeuibus B 3 ungulis (g ex c) V inore (m er.) V arme... (iå er.) B 4 ungu*es (o ? er.) B nullique codd. rec., edd. 5 tutellam B 6 stirp*s (i er.) B tamensltir seorum pI, tamen»l stiraseorum P2 in ea sunt religata] BPV; religionis BaG, li exp. m. 1 uel 2, re..giones (Bed s linea del.) B*, relegiones (alt. e ex i m. 2, sic) P, regione... (s ? er.) V; in eam sunt relegata regionem Erasmus, in ea sunt relegata regione priores et multi poster. 7 "non"1 B3 9 post uictus 3 fere litt. er., P suppeterent P, suppeLtjeret V 12 eloquendi-quae om. P 14 conditio (t ex c, sic saepe) F2 enim] P, eum B, om. Vj malim denegasset, <et> statuit nudum cum Heumanno 16 dLenegata s.Junt P in homine] BP, homini V 17 pulchritudiner m\' B3, pulcritudinem V, sic saepe hovainillll ex hominum P 18 fierinos (i exp. m. 1?) P 0 ungues (alt. u ex o m. 1, o s. I. m. 1 uel 2, sic) B 19 colores P1 20 et om, codd. rec., edd. nuda (n ras. ex m) V in.ermia (h er.) V 21 detraTiaas V, saepe h om. add. m. 1 uel 2 )

9
uestem uel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse nec tuta, ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata uideantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore.

hominem uero quoniam aeternum animal atque inmortale fingebat, non forinsecus ut cetera, sed interius armauit nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit, quoniam superuacuum fuit, cum illi quod erat maximum tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis, cum praesertim pulchritudinem humani corporis inpedirent.