De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

nam et historiae saepe testantur extitisse somnia quorum praesens et admirabilis fuerit euentus, et responsa uatum nostrorum ex parte somniis constiterunt.

quare neque semper uera sunt neque semper falsa, Vergilio teste, qui duas portas esse uoluit somniorum. sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur, quae uera, inmittuntur a deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus.

Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre an potius ex matre an uero ex utroque generetur. sed ego id meo iure ab ancipiti uindico.

nihil enim [*](AVCTOEES 6] Verg. Aen. VI 893 ss. ) [*](TESTES 10 ss.] cf. Hieronym. c. Rufin. II 8 (II 497AVall.): (dicit enim sc. Rufinus:) \'legi quosdam dicentes quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam animae diffundantur, et haec quibus poterant adsertionibus confirmabant. quod puto inter Latinos Tertullianum sensisse uel Lactantium, fortassis et nonnullos alios\' ... c. 10 (p. 499 C): nec de hoc nunc quaestio est, utrum deus an alius eas (sc. animas) fecerit, sed e tribus quas posuit, qua6 sit illarum sententia uera nescire se dicit (sc. Rufinus). uide ne statim tibi obiciatur idcirco te trium ignorantiam confiteri, ne unum damnare cogaris, et Tertulliano et Lactantio ideo parcere, ne Origenem cum illis iugules. quantum memoria suggeat, nisi tamen fallor, nescio me legisse Lactantium 3uoit £ tpo(jivT|V animam dicere. ceterum qui legisse te scribis, dic in quo. libro legeris, ne ut me dormientem, sic illum mortuum calumniatus esse uidearis. sed et in hoc cunctabundus incedis et cautos. dicis enim: \'puto inter Latinos Tertullianum sensisse uel Lactantium, fortassis et alios nonnullos\'... lib. III c. 30 (p. 558 E): scribis apud ecclesiasticos tractatores tres de animabus esse sententias, unam quam sequitur Origenes, alteram quam Tertullianus et Lactantius (licet de Lactantio apertissime mentiaris), tertiam ... ) [*](BPV, a 10 HMSJ 1 causaret P, causa. (m er.) daret V reliquiLtj P* 2 futuram P istoriae Bl (corr. B2) V 8 extetisse Vac, corr. m. 1 ? rs"omnia P1 praese\'"n\'s V 5 LsjOmniis B3, somnii P 6 uirgilio (lie) V partes V" uoluit esse B 8 iLmjminens V 9 "Vac B, Lgc ,.ae 10 ab Dlud quoque inctpiunt HMS. quorum de inscrtptionibus cf. p. 3 quaestions (\' m. 2) P ..utruIJUle M 12 id] in B id meo] idem eo M incipiti S )

60
ex his tribus uerum est, quia neque ex utroque neque ex alterutro seruntur animae. corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque. de animis anima non potest, quia ex re tenui et inconprehensibili nihil potest decedere.

itaque serendarum animarum ratio uni ac soli deo subiacet:

  1. denique caelesti sumus omnes semine oriundi,
  2. omnibus ille idem pater est,
ut ait Lucretius. nam de mortalibus non potest quicquam nisi mortale generari. nec putari pater debet qui transfudisse <se> aut inspirasse animam de sua nullo modo sentit, nec si sentiat, quando tamen aut quomodo id fiat habet animo conprehensum.

ex quo apparet non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. nam terreni parentis nihil est nisi ut umorem corporis in quo est materia nascendi, cum sensu uoluptatis emittat uel recipiat: citra hoc opus homo resistit nec amplius quicquam potest, et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt.