De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
nam et historiae saepe testantur extitisse somnia quorum praesens et admirabilis fuerit euentus, et responsa uatum nostrorum ex parte somniis constiterunt.
quare neque semper uera sunt neque semper falsa, Vergilio teste, qui duas portas esse uoluit somniorum. sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur, quae uera, inmittuntur a deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus.
Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre an potius ex matre an uero ex utroque generetur. sed ego id meo iure ab ancipiti uindico.