De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
at illi qui uentum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes uiuere uidemur. Varro ita definit: anima est aer conceptus ore, deferuefactus in pulmone, temperatus in corde, diffusus in corpus.
haec apertissime falsa sunt. neque enim tam obscuram nobis huiusmodi rerum dico esse rationem, ut ne hoc quidem intellegamus, quid uerum esse non possit. an si mihi quispiam dixerit aeneum esse caelum aut uitreum aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne adsentiar, quia caelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio.
anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit. non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis uidetur, sed post conceptum protinus; cum fetum in utero necessitas diuina formauit, quia adeo uiuit intra. uiscera genetricis, ut et incremento augeatur et crebris pulsibus gestiat emicare. denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum.
ceterae definitionis partes eo spectant, ut illis [*](AVCTORES 13 s.] ad Varronis Tuberonem (cf. Varron. ap. Prob. ad Verg. Ecl. VI 31) refert Diels, Doiogr. gr. p. 198 adn. 1. 12-14] cf. Arnob. III 17 (p. 123, 25 ss.). ) [*](BPVj 1 alatur (h er.) B putauerunt (pr. u ras. ex 0) Y 2 reci-\' dente V1, corr. V21 3 pr. et] BV, a P alt. et P2 8. I. ex ut 4 conburit] (comb- B) B3PyPc, conburet (comb- B) J5JFIC acuta V et uideri—non adu in ras., rit unde in marg. V 5 ref B2 animfc ( m. 3) B 6 similem V putant] PY, putant esse B 7 areTe P* uideremur B; uideamur edd. 11 rerum om. P 12 possunt B1, ras. • • corr. B21 quispiam] BV, quis P 13 heneum P1, l;1ęneum P2, eneum V aut ante ut om. P 16 ore ex re V 17 concipiVaer1 (s. l. m. 1) ore (or in ras. m. 1 ?) V 18 parturnr B3 19 cum] PV. eum B 20 quia] P, qui BV genetricis] PV, matricis B 21 gestiat emicare pulsibus B 23 definitiones p1y\'c, corr. m. 1 ? eo om. B )
nec tamen in tantum falsos esse dicendum est qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint: nam et sanguine simul et calore et spiritu uiuimus. sed cum constet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi quam uideri.