De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
qui autem ignem putauerunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. sed ignis et sensu indiget et uidetur et tactu conburit, anima uero et sensu aucta est et uideri non potest et non adurit. unde apparet animam nescio quid esse deo simile.
at illi qui uentum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes uiuere uidemur. Varro ita definit: anima est aer conceptus ore, deferuefactus in pulmone, temperatus in corde, diffusus in corpus.
haec apertissime falsa sunt. neque enim tam obscuram nobis huiusmodi rerum dico esse rationem, ut ne hoc quidem intellegamus, quid uerum esse non possit. an si mihi quispiam dixerit aeneum esse caelum aut uitreum aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne adsentiar, quia caelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio.
anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit. non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis uidetur, sed post conceptum protinus; cum fetum in utero necessitas diuina formauit, quia adeo uiuit intra. uiscera genetricis, ut et incremento augeatur et crebris pulsibus gestiat emicare. denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum.