De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

qui autem ignem putauerunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. sed ignis et sensu indiget et uidetur et tactu conburit, anima uero et sensu aucta est et uideri non potest et non adurit. unde apparet animam nescio quid esse deo simile.

at illi qui uentum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes uiuere uidemur. Varro ita definit: anima est aer conceptus ore, deferuefactus in pulmone, temperatus in corde, diffusus in corpus.

haec apertissime falsa sunt. neque enim tam obscuram nobis huiusmodi rerum dico esse rationem, ut ne hoc quidem intellegamus, quid uerum esse non possit. an si mihi quispiam dixerit aeneum esse caelum aut uitreum aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne adsentiar, quia caelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio.