De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

hi uero aut non multum aut fortasse non errant. uidetur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta tamquam in caelo deus, sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium tamquam ex thensauro recondito eliciat ac proferat;

ideoque cum intenti ad cogitandum sumus et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant neque uidere quae obstant solemus.

id uero siue ita est, [*](AVCTORES 18—25] cf. Tbeophrast. de sens. 42 (Duemmler, Academica p. 114). ) [*](BPVJ 2 sedrê\' V 3 quantoj PV, quo B 5 Iuce. V tum quod] V. tunc quod P, tunc I cum (alt. c postea add. m. 1 ?) B ad om. V 8 probabilius B 9 quo P haberet] BV, deberet P 10 arc.e (a er.) B nCc1 V 11 ratio P 12 dS P 13 omnes P ordoTandi Ps 14 collocata B 15 nos] B2P2, non BiPi, fi, - euanid. refecit m. 3, in marg. nos esset iam m. 1 uel 2 acripsisse uid., euanid. refecit m. 3, V esse.t (n er.) B, esset nos (quamquam. iam ante nos ex non correctum habet) P, est V 17 hi* (i er.) P, hii V 22 tensauro B, tbe.sauro (n er.) P, thesauro V reconditQ B eliceat J51, corr. B3 24 an abdidit ? )

53
admirandum profecto est quomodo id fiat, cum ad pectus a cerebro nullum iter pateat, sin autem non est ita, tamen nihilo minus admirandum est quod diuina nescio qua ratione fiat ut ita esse uideatur.

an potest aliquis non admirari quod sensus ille uiuus atque caelestis qui mens uel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat, tantae celeritatis, ut uno temporis puncto caelum omne conlustret, si uelit, maria peruolet, terras et urbes peragret, omnia denique quae libuerit, quamuis longe lateque submota sint, in conspectu sibi ipse constituat?