De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
illud autem caue ne umquam simile ueri putaueris quod Aristoxenus dicit, mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus ex constructione corporis et conpagibus uiscerum uim sentiendi existere. musici enim intentionem concentumque neruorum in integros modos sine ulla offensione consonantium harmoniam appellant.
uolunt igitur animum simili ratione constare in homine qua concors modulatio constat in fidibus, scilicet ut singularum corporis partium firma coniunctio membrorumque omnium consentiens in unum uigor motum illum sensibilem faciat animumque concinnet sicut nerui bene intenti conspirantem sonum:
et sicut in fidibus cum aliquid aut interruptum aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur et soluitur, ita in corpore cum pars aliqua membrorum duxerit uitium, destrui uniuersa corruptisque omnibus atque turbatis occidere sensum eamque mortem uocari.
uerum ille si quicquam mentis habuisset, numquam harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his conparatio [*](AVCTORES 7 Aristoxenus — esse] cf. Cic. Tusc. I 22, 51. ) [*]( ,BPVJ 1 a om. P xe*nocrate (cr in ras. m. 2) V 2 partem (m del. m. 3) B 3 possit B 4 calidis B 5 ardenti P 6 cau*e (a ? er.) B similem B uero B 7 aristo*:xenes (c er.) sic B 8 armoniam BV, armonian P extructione (om. cons) V 9 exsistere* fs er.) P musici] BV, sic P intention6 (- m. 2) P 10 contentumque B\', corr. B3, conceptumque P 11 armoniam BV2, harmonian P. armonian V1 18 singula corporis spatia V 14 membrumque P1 15 motum (0 in ras. ex u ? m. 2) V 16 ad conspirantem P 17 aliqui..d.Į F2 18 turbatur et soluitur] PV, turbatur uexatur et soluitur B 19 distrui Bae (corr. m. 1 uel 2) Vac (corr. m. 1 ?) 20 atqu..e.J V 21 rsi\' V21 numquam] BV, non P 22 harmonian B, armoniam PV3 armonian V1 23 fidis Bae, corr. m. 1 uel 2 )
quod si quid in nobis esset harmoniae simile, ictu moueretur externo sicut nerui manibus, qui sine tractatu artificis pulsuque digitorum muti atque inertes iacent.
sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret, quia mens eius ex membris male conpacta torpebat.
\'Superest de anima dicere, quamquam percipi ratio eius et natura non possit. nec ideo tamen inmortalem esse animam non intellegimus, quoniam quidquid uiget moueturque per se semper nec uideri aut tangi potest, aeternum sit necesse est.
quid autem sit anima nondum inter philosophos conuenit nec umquam fortasse conueniet. alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii uentum, unde anima uel animus nomen accepit, quod graece uentus #vs[j.o<; dicitur: nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid uidetur.
non enim si anima sanguine aut per uulnus effuso aut febrium calore consumpto uidetur extingui, continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est, ueluti si ueniat in quaestionem lumen quo utimur, quid sit, et respondeatur oleum esse, quoniam consumpto illo lumen extinguitur, cum sint utique diuersa, sed alterum sit alterius alimentum. uidetur ergo anima similis esse lumini, quae non ipsa sit sanguis, sed umore sanguinis [*](AVCTORES 9-11] cf. Cic. de re p. VI 25, 27. § 2] cf. Cic. Tusc. I 9, 20; \' Ueb. die Quellen\' p. 282 s. 15-18] cf. Nemes. p. 72 s. M- Hnjt όέ — xootpoXofia fap tb towmov. EXPILA TOBES 11 ss.] cf. Isidor. de diff. rer. XXX 100 s. 13 s. 62, 23 s. 33 s.] Isidor. orig. XI 1, 7 s. ) [*](BPV] 2 armoniae Y simile. (m er.), B 3 ictum F*°, m del. m 1 ? erteraos VU, s del. m. 1 nerr""ai pi tractatu] B (sed r in ras. m. 1 f), tractu PV 4 inerteV P2 6 conpactaa., V3 9 intellegamus B, intellegemus P 10 uiderij BP, moneri V aut] BVif ex . ac fort., ac P 11 philofos P 12 aliij BV, et alii P; etenim alii edd. 13 pr. alii om. P 14 graece (alt. e statim ex i) B anemos B, aneMOC P, anemoc Y dicitur] s. I. B2 (certe simUe aliquid intercidit), om. BlPV 18 ueluti] PV, ueluti ponendft (t ex ae m. 3) B quaestione (que- B) BV quod B 19 si V 20 eistingitur B diuersa* * (e uel 8 er.) & alterum V 22 q. V *umore (h er.) B, humore V )