De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
illud autem caue ne umquam simile ueri putaueris quod Aristoxenus dicit, mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus ex constructione corporis et conpagibus uiscerum uim sentiendi existere. musici enim intentionem concentumque neruorum in integros modos sine ulla offensione consonantium harmoniam appellant.
uolunt igitur animum simili ratione constare in homine qua concors modulatio constat in fidibus, scilicet ut singularum corporis partium firma coniunctio membrorumque omnium consentiens in unum uigor motum illum sensibilem faciat animumque concinnet sicut nerui bene intenti conspirantem sonum:
et sicut in fidibus cum aliquid aut interruptum aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur et soluitur, ita in corpore cum pars aliqua membrorum duxerit uitium, destrui uniuersa corruptisque omnibus atque turbatis occidere sensum eamque mortem uocari.
uerum ille si quicquam mentis habuisset, numquam harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his conparatio [*](AVCTORES 7 Aristoxenus — esse] cf. Cic. Tusc. I 22, 51. ) [*]( ,BPVJ 1 a om. P xe*nocrate (cr in ras. m. 2) V 2 partem (m del. m. 3) B 3 possit B 4 calidis B 5 ardenti P 6 cau*e (a ? er.) B similem B uero B 7 aristo*:xenes (c er.) sic B 8 armoniam BV, armonian P extructione (om. cons) V 9 exsistere* fs er.) P musici] BV, sic P intention6 (- m. 2) P 10 contentumque B\', corr. B3, conceptumque P 11 armoniam BV2, harmonian P. armonian V1 18 singula corporis spatia V 14 membrumque P1 15 motum (0 in ras. ex u ? m. 2) V 16 ad conspirantem P 17 aliqui..d.Į F2 18 turbatur et soluitur] PV, turbatur uexatur et soluitur B 19 distrui Bae (corr. m. 1 uel 2) Vac (corr. m. 1 ?) 20 atqu..e.J V 21 rsi\' V21 numquam] BV, non P 22 harmonian B, armoniam PV3 armonian V1 23 fidis Bae, corr. m. 1 uel 2 )
quod si quid in nobis esset harmoniae simile, ictu moueretur externo sicut nerui manibus, qui sine tractatu artificis pulsuque digitorum muti atque inertes iacent.
sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret, quia mens eius ex membris male conpacta torpebat.