De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
praeterea et maximo spiritu quo anhelamus uox non efficitur et leui ac non coartato spiritu quotiens uolumus efficitur. non est igitur conprehensum quonam modo fiat aut quid sit omnino.
nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt inconprehensibilia. ut enim fatendum est multa nesciri, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen multa esse quae possint et sensibus percipi et ratione conprehendi.
sed erit nobis contra philosophos integra disputatio. conficiamus igitur spatium quod nunc decurrimus.
Mentis quoque rationem inconprehensibilem esse quis nesciat nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit aut cuiusmodi nesciatur? uaria ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt.