De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quod quidem an uerum sit deus artifex uiderit. uidetur enim non ab ore, sed ab intimo pectore uox oriri. denique et ore clauso ex naribus emittitur sonus qualis potest.

praeterea et maximo spiritu quo anhelamus uox non efficitur et leui ac non coartato spiritu quotiens uolumus efficitur. non est igitur conprehensum quonam modo fiat aut quid sit omnino.

nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt inconprehensibilia. ut enim fatendum est multa nesciri, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen multa esse quae possint et sensibus percipi et ratione conprehendi.

sed erit nobis contra philosophos integra disputatio. conficiamus igitur spatium quod nunc decurrimus.

Mentis quoque rationem inconprehensibilem esse quis nesciat nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit aut cuiusmodi nesciatur? uaria ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt.

at ego non dissimulabo quid ipse sentiam, non quia sic esse adfirmem, quod est insipientis in re dubia facere, sed ut exposita rei [*](AVCTOBES 16] cf. Cic. de nat. deor. II 59, 147. 17 s. (uariadisputata sunt): p. 52, 2 (quidam). 7 (alii). p. 53, 24 ss. (a Xenocrate). 6 88. (Aristoxenus)] cf. Cic. Tusc. I 9, 19 s.; \' Veb. die Qttellen\' p. 281. ) [*](BPVj reuolutus cicutam descendentem (i. e. a summo ad imum paulatim dilatatam) occursu suo radit; Lactantium uerba auctoris sui aut minus accurate transcripsisse aut iam obscurata accepisse ostendi uidetur loco Cassiodorii De musica 5, uol. II 587a Garet (ex quo Isidor. Orig. III 21, 1): inflatilia sunt quae spiritu reflante conpleta in sonum uocis animantur, ut sunt tubae calami fistulae 1 nitens] PV, tendens B 3 uideri P pectore om. P 4 ex] in ras. V2, et BP 5 quo. (d er.) V anrlrelamus F2 6 laeui B coarctato P quoţ-iens uol..umus V 7 quomodo euanid. refecit V3, 8. I. <5 ut uid. er. 8 post sit I extra uers. add. uox V3 achademiae B. tacad.,emiae F5 9 pnteA V 10 ut] P, et B, ut (a er.) V eLnjm Vll 14 quod] P, quo BP, sed cf. Inst. VII 27, 1 decursis ... spatiis 15 quis] BV, qui P 17 loco] edd., loci BPV raP V2 18 eis P ac] BV, de P dissimilabo P1, disimulabo (sic, u part. ras. ex o m. 2) V ) [*]( 4* )

52
difficultate intellegas quanta sit diuinorum operum magnitudo.

quidam sedem mentis in pectore esse uoluerunt. quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam in tanta rationis atque intellegentiae luce uersari, tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conueniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse uideatur!