De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

ipsius autem iecoris officium uolunt esse ut cibos in aluo concoquat amplexu et calefactu suo, quidam libidines rerum ueneriarum in iecore contineri arbitrantur.

primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent nec usus suos patefacta demonstrant. nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia uel nihil fellis omnino uel minus haberent quam ferae, timidiora plus cordis, salaciora. plus iecoris, lasciuiora plus splenis habuissent.

sicut igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorari, ita profecto sentiremus nos felle irasci, iecore cupere, splene gaudere.

cum autem unde adfectus isti ueniant minime sentiamus, fieri potest ut aliunde ueniant et aliud uiscera illa quod nos minime suspicamur efficiant, nec tamen conuincere [*](EXPILATORES 3-7] Isidor. de diff. rer. XVII 66. ) [*](BPVJ 1 riui (u in er. d uel o ? m. 1 Y) B umores B1, humorLiSj BJ, h postea er„ hUjiiioris V 2 quia] PF, quoniam B subpini Y 3 splenis] BV, splen (l ras. ex b ?) P edd., sed nominatium splenis est in excerpto gramm. codicis Bernem. 207 aaee. IX-X, Aneed. Helvet. ed. Hagen p. 61, 17, cf. etiam Priscian. I 149, 8 H et Archiu. Zuigr. et gramm. lat. VIIIp. 130 4 congraegata (pr. a del. m. 3) B 5 cordjSj Y post cordis s. I. qui uiuus sanguinis fons est (exp. 34,19) add. B* 6 putauimus B1 (corr. B3) yac, in ras. corr. m. 1 quiaeffectum ut uid. B\\ qui#affectum B3 constirtu\'tum V2 7 splen.e (a uel i ? er.) P 8 in aluo concoquat amplexu] BV, inuo concoquat at inplexu sic P 9 quidam (am add. m. 2) V libidinis B1 (corr. B3) P uerum Bx uenerearum edd. 10 iecori Bu, corr. m. 1 uel 2, »»»iecore (cor er., iecore in ras.) Y 11 rnon\' B3 12 usos V1, part. ras. corr. V2 essent P, êert\' Y 14 et timidiora B cordis, salaciora plus iecoris] B, iecoris P, cordis V, cetera om. PV 16 odorari] BupYi, odorare Bif V2; cf. p. 24, 2 17 fellL e J Ps iecore (c ras. ex t) V 20 quod nos minime] BP, qui nos Y, recte? ) [*]( XXVII. IAet. 8 ) [*]( 4 )

50
possumus falsa illos qui haec disputant dicere. sed omnia quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit ea liquido peruidere.

id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tanta uiscerum genera unum et idem habere officium ut animam contineant in corpore. sed quid proprie singulis muneris sit iniunctum, quis scire nisi artifex potest cui soli opus suum notum est?

De uoce autem quam rationem reddere possumus? grammatici quidem ac philosophi uocem esse definiunt aerem spiritu uerberatum, unde uerba sint nuncupata: quod perspicue falsum est.

- non enim uox extra os gignitur, sed intra et ideo similior ueri est illa sententia, stipatum spiritum cum in obstantia faucium fuerit inlisus, sonum uocis exprimere, ueluti cum in patentem cicutam labroque subiectam demittimus spiritum et is cicutae concauo repercussus ac reuolutus a fundo dum descendentem occursu suo radit, ad [*](AVCTORES 6] cf. Nemes. p. 134 s. M. ou rei? xpatetxai hzu too aWĮJ-a\'wç (sc.ή ψμχή).10 s.] ex Varrone? cf. Augustin. de dial. 5 ap. Wilmannsium p. 144; iUeb. die Quellen\' p. 265. ) [*](BPVj 1 disputanrt\' Fa omniaque V 3 Lsitj V ea liquido peruidere] PY (sed ea in magna ras. et o in liquido in ras. Vi\'). aliquid opertum uidere B 5 res om. P tanta] V, tot B, om. P; tanta t. e. tam multa, cf. Indic. uerb. gene-ra V 6 propri*e (a er.) BP 7 iunctum B quis] V, qui BP 8 sit pac, *est Plf 9 de (d m. 3 in litt. incerta) V 10 grammatici] BP, greci V philofi P difiniunt V 11 sptt P1, spiritu P2 (pariter P2 s. I. 13. 16 et in marg. p. 51,1 5. 6), LspiritUj V2 sunt PY noncupata (o ex u m. 2) P 12 ros,Pa? 13 similior ueri] B (cf. p. 54, 6), similior P, ueri similior** (es ? er.) V stipatus spiritus ex stipatum spiritum B3 14 in om. P 16mittimus P gipii (exp. m. 2) spih P at-F1, part. ras. ac corr. FJ 17 discendentem P radit] PlV, redit P2B, reddit edd.; locus sic intellegendus nidetur: (16) is (sc. spiritus demissus) cicutae concauo (i. e. interiore latere cieutae) repercussus (cf. 14 in obstantia-inlisus) ac reuolutus a fundo (i. e. ab inferiore parte cieutae) dum descendentem (sc. proximum spiritum) occursu suo radit, ad exitum nitens (i. e. exitum quaerens, fort. non post radit, sed post nitens distinguendum est) sonum gignit, uiae uerba dum-radit sic sunt explicanda: dum spiritus repercussus ac)

51
exitum nitens sonum gignit et in uocalem spiritum resiliens per se uentus animatur.

quod quidem an uerum sit deus artifex uiderit. uidetur enim non ab ore, sed ab intimo pectore uox oriri. denique et ore clauso ex naribus emittitur sonus qualis potest.

praeterea et maximo spiritu quo anhelamus uox non efficitur et leui ac non coartato spiritu quotiens uolumus efficitur. non est igitur conprehensum quonam modo fiat aut quid sit omnino.

nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt inconprehensibilia. ut enim fatendum est multa nesciri, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen multa esse quae possint et sensibus percipi et ratione conprehendi.

sed erit nobis contra philosophos integra disputatio. conficiamus igitur spatium quod nunc decurrimus.

Mentis quoque rationem inconprehensibilem esse quis nesciat nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit aut cuiusmodi nesciatur? uaria ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt.

at ego non dissimulabo quid ipse sentiam, non quia sic esse adfirmem, quod est insipientis in re dubia facere, sed ut exposita rei [*](AVCTOBES 16] cf. Cic. de nat. deor. II 59, 147. 17 s. (uariadisputata sunt): p. 52, 2 (quidam). 7 (alii). p. 53, 24 ss. (a Xenocrate). 6 88. (Aristoxenus)] cf. Cic. Tusc. I 9, 19 s.; \' Veb. die Qttellen\' p. 281. ) [*](BPVj reuolutus cicutam descendentem (i. e. a summo ad imum paulatim dilatatam) occursu suo radit; Lactantium uerba auctoris sui aut minus accurate transcripsisse aut iam obscurata accepisse ostendi uidetur loco Cassiodorii De musica 5, uol. II 587a Garet (ex quo Isidor. Orig. III 21, 1): inflatilia sunt quae spiritu reflante conpleta in sonum uocis animantur, ut sunt tubae calami fistulae 1 nitens] PV, tendens B 3 uideri P pectore om. P 4 ex] in ras. V2, et BP 5 quo. (d er.) V anrlrelamus F2 6 laeui B coarctato P quoţ-iens uol..umus V 7 quomodo euanid. refecit V3, 8. I. <5 ut uid. er. 8 post sit I extra uers. add. uox V3 achademiae B. tacad.,emiae F5 9 pnteA V 10 ut] P, et B, ut (a er.) V eLnjm Vll 14 quod] P, quo BP, sed cf. Inst. VII 27, 1 decursis ... spatiis 15 quis] BV, qui P 17 loco] edd., loci BPV raP V2 18 eis P ac] BV, de P dissimilabo P1, disimulabo (sic, u part. ras. ex o m. 2) V ) [*]( 4* )

52
difficultate intellegas quanta sit diuinorum operum magnitudo.

quidam sedem mentis in pectore esse uoluerunt. quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam in tanta rationis atque intellegentiae luce uersari, tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conueniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse uideatur!

alii sedem eius in cerebro esse diierunt. et sane argumentis probabilibus usi sunt, oportuisse scilicet quod totius corporis regimen haberet, potius in summo tamquam in arce corporis habitare nec quicquam esse sublimius quam id quod uniuersum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est;

deinde quod sensus omnis id est audiendi et uidendi et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium uiae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant; alioquin necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet.

hi uero aut non multum aut fortasse non errant. uidetur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta tamquam in caelo deus, sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium tamquam ex thensauro recondito eliciat ac proferat;