De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quae uiscera quasi ex conturbato sanguine uidentur esse concreta. quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? nisi forte illis credendum putabimus qui adfectum iracundiae in felle constitutum putant, pauoris in corde, in splene laetitiae.
ipsius autem iecoris officium uolunt esse ut cibos in aluo concoquat amplexu et calefactu suo, quidam libidines rerum ueneriarum in iecore contineri arbitrantur.
primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent nec usus suos patefacta demonstrant. nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia uel nihil fellis omnino uel minus haberent quam ferae, timidiora plus cordis, salaciora. plus iecoris, lasciuiora plus splenis habuissent.