De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

digiti aeque totidem quot in manibus, speciem magis quam usum maiorem praeferentes ideoque et iuncti et breues et gradatim conpositi: quorum qui est maximus. quoniam illum sicut in manu discerni a ceteris opus non erat. ita in ordinem redactus est. ut tamen ab aliis magnitudine ac modico interuallo distare uideatur.

haec eorum speciosa germanitas non leni adiumento nisum pedum firmat: concitari enim ad cursum non possumus. nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum saltumque [*]( i ) capiamus. explicasse uideor omnia quorum ratio intellegi potest: nunc ad ea uenio quae uel dubia uel obscura sunt.

Multa esse constat in corpore quorum uim rationemque perspicere nemo nisi qui fecit potest.

an aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens qua circumretitur aluus ac tegitur?

quid rienum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos. [*](AVCTOHES 7 s.l cf. Fost. p. 230. 10. Paul. p. 231 M. EXPILATORES S fi] Isidor. orig. XI 1. 113: de diff. rer. XVII 71. 9. 15 -17] Isidor. de diff. rer. XVII 72. 23 s.1 Isidor. origo. XI 1, 97. ) [*](IpPVJ 1 tetretibus 1" suis B tcnLuft.,tis P5 2 eadem] B1. et eadem P 3 manibus] PV, L(,l\'u.Jrihus HZ 5 talis B ard\'standum P2 7 firmauit r rlrabile P2 8 rnoth., Pl aequidem P1. C?(\\uertot\'idem P2 aeque. alt. e m. 3, sed iam m.lut uid.. V quod BPl (in ras. corr. P-) Vac (part, ras. cor", V1) 10 iijiuncti (in exp. et linea del. tłI. 3) B c\'-Ipo..uit P .11 illut B 13 magnitudine.. (m? er.) P uidi«\'atur (sic) F 14 arcl\'iumento r 17 quo P 1S adeo P1 20 nisi in marg. P 21 habet r 22 eircumre*titur I\' 23 qup ex \'lni (sic) r rienum] JłPI. i del. P-. renium 1\'; cf. p. 43. 9)

49
quod riui ab his obsceni umoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent et sunt ab intestinis separati. quid splenis? quid iecur?