De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone reuocaret: itaque a nobis indumento uerecundiae quae sunt pudenda uelentur.
quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines inpios ac profanos summum nefas admittere, qui diuinum et admirabile dei opus ad propagandam successionem inexcogitabili ratione prouisum et effectum uel ad turpissimos quaestus uel ad obscenae libidinis pudenda opera conuertunt. ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant quam inanem et sterilem uoluptatem. quid?
reliquae corporis partes num carent ratione aut pulchritudine? conglobata in nates caro quam sedendi officio apta! et eadem firmior quam in ceteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet.
item feminum deducta et latioribus toris ualida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus ad gradiendum sedendumque aptissimam praebent.