De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
item in feminis uterus in duas se diuidit partes, quae in diuersum diffusae ac reflexae circumplicantur sicut arietis cornua. quae pars in dexteram retorquetur, masculina est, quae in sinistram, feminina.
conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. aiunt non tantum maribus inesse semen, uerum etiam feminis et inde plerumque matribus similes procreari, sed earum semen sanguinem esse purgatum: quod si recte cum uirili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et uita omnis et sapientia, denique totum opus quadragesimo die consummari. ex abortionibus haec fortasse collecta sint.
in auium tamen fetibus primos oculos fingi dubium non est, quod in ouis saepe deprehenditur. unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium.
similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant: cum semina inter se permixta coalescunt, si uirile superauerit. patri similem prouenire seu marem seu feminam. [*](AVCTOBES 5 AristotelesJ de gen. animo IV 3. EXPILATORES 1-3] Isidor. orig. XI 1, 135. 10-15] Isidor orig. XI 1. 143. § 8 ss.] cf. Isidor. orig. XI 1. 145. ) [*](BF (-13) PV] 1 no<n>, F <item>i F in om. P 2 ..se (es er.) V s<edi>; uidit F diuers<um, | F 3 circu\'mpli \'cantur F cornu\'a [ F 4 dexteram] BFPV, dextram edd., sed cf. ad p. 43, 13 retorquetur (ur ras. ex or) B, prae<???,\'> (2 uel 3 litt. perierunt) Iretur F dn/i F 5 \\et\'l F arbit ran/itur F, arbitrarn""tur P 6 aiunt] FV, aiunt enim B. et aiunt P ma ribus>| F 7 eti- am, | F Linde.. P* m.ra"|tribus F 8 e<arum>/ F sanguine B purg. atum -i F 9 <m\'>i,xtum)I F, LmixtuJID P 10 sill1<u1>1 F cumaculata F e\\t pris jmum F 11 quidem om. F effin<gi>] F, effingi (pr. f e.c t m. 2 ?) P et om. B 12 om<ni>s-:et>: F o\\pus>| F quadragensimo BPl (n exp. P2) V" (n er.) 13 con (sum>lmari F e*x (t ? er.) F abortationib <us:, (sic) vhaec - ; hic desinit fol. 211 F sunt codd. rec. edd. 14 primum V 15 depr,ehendimus (11 er.) P po«»«ssl (tui ? er.) V 16 fi.Cjtio P2, finctio Y similitudinis Bp-c. corr. Pi! 18 an coalescant ? 19 patri (ri in 3 uel 4 litt. er. m 2 ?) P proueniri Bl, corr. B2 )
id autem praeualet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri ut unius tantum liniamenta praetendat.
si uero aequa fuerit ex pari semente permixtio. figuras quoque misceri. ut suboles illa communis aut neutrum referre uideatur, quia totum ex altero non habet. aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est.
nam in corporibus animalium uidemus aut confundi parentum colores ac fieri tertium neutri generantium simile aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura uarietur.
dispares quoque naturae hocmodo fieri putantur: cum forte in laeuam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est, sed quia sit in feminina parte conceptus. aliquid in se habere femineum supra quam decus uirile patiatur, uel formam insignem uel nimium candorem uel corporis leuitatem uel artus delicatos uel staturam breuem uel uocem gracilem uel animum inbecillum uel ex his plura.
item si partem in dexteram semen feminini generis influxerit! feminam quidem procreari, sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid uirilitatis ultra quam sexus ratio permittat. aut ualida membra aut inmoderatam longitudinem aut fuscum colorem aut [*](BPVJ 1 muliebniri (m esrp. m. 2) sexus (x in er. c ? m. 3) B sexum P, sec sua V 4 includet B (5 pa.ri (t ? er.) V semin*e (a tr.) B 7 subolis B rh"\'aut B2 8 quira\' V 10 in parcntum B. parentium P 11 coloris Bl, corr. B3 ac] PV, aut B similem B 13 discors B disparis P 16 opinatio] PV, manifestum B feminea V 17 feminteflj Pl 19 l*euitatem (a er.) B 21 inbeccillum B. rinfbecillum P2 post plura s. l. K (i.e. Kapitulum, cf. part. I ad p. . 750. 22) Bl si" partem-influxerit in marg. Slip. add. p2 partem in dexteram] P (i. e. P2) V, in partem rtexteram B; dextram edd., sed cf. ad p. 43, 13 23 quidem om. P in masculinam partem B )