De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si uero masculinum in dexteram, femininum in sinistram peruenerit, utrosque fetus recte prouenire, ut et feminis per omnia naturae suae decus constet et maribus tam mente quam corpore robur uirile seruetur.

illud uero ipsum quam mirabile institutum dei, quod ad conseruationem generum singulorum duos sexus maris ac feminae machinatus est, quibus inter se per uoluptatis inlecebram copulatis subsiciua suboles pararetur, ne genus omne uiuentium condicio mortalitatis extingueret.

sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam iugi maritalis feminae cogerentur. uir itaque nuncupatus est, quod maior in eo uis est quam in femina, et hinc uirtus nomen accepit:

item mulier, ut Varro interpretatur, a mollitie, inmutata et detracta littera, uelut mollier. cui suscepto fetu cum partus adpropinquare iam coepit, turgescentes mammae dulcibus sucis distenduntur et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis fecundum pectus exuberat. nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. idque [*](AVCTORES 10 subsiciua saboles] Cyprian. de zelo et liu. 15 (I\'. 430, 5). 13-15 uir] cf. Varro de ling. lat. V 73; Cic. Tusc II 18. 44. EXPILATORES 13-16J Isidor. orig. XI 2, 17. 18; de diff. rer. XVII 82: uir itaque nuncupatus, ut ait Lactantius... 19 s.] Isidor. 4 de diff. rer. XVII 65. ) [*](BPVJ 2 si uero] BV, siue V 3 siniitram B 4 foetus V 8 duo B. mares B ac] BV, et P 9 uoluptatibus B, uoluntatis V inlecebram] P, I lecebrare\'\' (sic) B2, illecebras V edd., sed cf. d. ira 19, 3 inlecebra uoluptatis 10 subsiciua] BV, sic,ut (, m. 2) P subolis B, Eybolis (o in v corr. m. 2 ?) V pareretur V 12 adtributus B Lttributum est om. V quo* (d er.) V 13 nuncupatus; P1 (none- Pt), uoiuinatus BV, sed cf. supra Isidor. de diff. rer. XVII 82 nuncupatus 15 iuterpetratur BV a om. V mollitiae 2?1 (a del. B3) V, i-.iollitie par, t er. 16 mollier (o part. ras. ex n) V cuius B 17 fLetu cQj B turgeascelites B2, turgiscentes Vac 18 sucis om. P fortilus (non satis cert. utrum rt an st) P1 20 alimoniarm\' B3 )

47
ipsum sollertissime conparatum est, ut candens ac pinguis umor teneritudinem noui corporis inrigaret. donec ad capiendos fortiores cibos et dentibus instruatur et uiribus roboretur. sed redeamus ad propositum, ut cetera quae supersunt breuiter explicemus.

Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone reuocaret: itaque a nobis indumento uerecundiae quae sunt pudenda uelentur.