De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ideoque plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile atque aeris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim uicissitudo et spirandi respirandique tractus uitam sustentat in corpore.
quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris quod alit animam, alterum ciborum quod alit corpus, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem ac spiritalem. quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.
quarum natura et ratio diuersa est. ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est et qui semper clausus cohaereat sibi sicut os ipsum, quoniam potus et cibus dimota et pate facta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt.