De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
membris omnibus diuidatur. et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod et fieri poterat propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore suco, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur.
illa quoque ratio subtilissima est. quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata nec ullam habeat fistulam qua ex illis urinam trahat, conpletur tamen et umore distenditur.
id quomodo fiat non est difficile peruidere. intestinorum partes quae ab aluo cibum potumque suscipiunt, patentiores sunt quam ceterae spirae et multo tenuiores.
hae uesicam circumplectuntur et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta peruenerint, fimum quidem crassius fit et transmeat, umor autem omnis per [*](AVCTORES 12 s.] cf. Nemes. p. 148 M. ta at xottiv oux sysi. «>s opvtfl-s;. EXPILA TORES 4 ss.j cf. Isidor. de diff. rer. XVII 68. ) [*](BFP VJ1 unijiiersum B, utrum e an o incertum in F 2 uegitat F1. corr. F3 8 una P 5 albos ut uid. Bae, part. ras. corr. m. 1 uel 2 6 quid P in ipsis] F, ipsis JiV, fort. recte, om. P quo* (d er.) V 7 ne cui V 8 etfiere (t ras. ex f. ut uid.) sic B 9 redundantes B perni.cije P1-\' 10 obleuit ea] V. obl..ita (en er.) sic B, obpleuit ea P 11 ill in illa euanuit, F 12 suptilissima F. pariter p. 43, 2 uesica (u exb et ic i in 1 uel 2 litt. er. m. 3) B, ue- ex ui- P2\' 14 qug V \' 15 desten- ditur F 16 intestinorum enim partes P. recte ? ab mtestinoruin incipit fol. 2U F ral\'uo P2\' ciLbflj V 17 suscipiat F pat*cntiores (i er.) B, potentiores P post et er. & V 18 teneriores B, tenuioris P1. VV corr. P2\' uisicam BlJi 19 potos et cibos (corr. m. 1 ?) F firmi mum B, sinum V 20 crassius (c ras. ex g) V translattl (sic) humor- ad (hu postea add. m. 1, a er.) V \'autem1 B )