De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

intestinorum quoque multiplices spirae ac longitudo in se conuoluta et uno tamen substricta uinculo quam mirificum dei opus est! nam ubi maceratos ex se cibos aluus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid in ipsis inest suci quo corpus alitur.

membris omnibus diuidatur. et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod et fieri poterat propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore suco, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur.

illa quoque ratio subtilissima est. quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata nec ullam habeat fistulam qua ex illis urinam trahat, conpletur tamen et umore distenditur.