De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quod plerumque natura fit, aliquando etiam casu accidit ut morbo aliquo hic aditus obsaeptus uocem non transmittat ad linguam faciatque de loquentibus mutos. quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est, ut quia uocem emittere non potest. ne admittere quidem possit. loquendi ergo causa patefactus est hic meatus.
illud quoque praestat, ut in lauacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt. aer feruens ore ducatur, item si forte spiramenta narium frigore pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate spiritus stranguletur.
cibi uero in aluum recepti et cum potus umore permixti cum iam calore percocti fuerint, eorum sucus [*](AVCTORES 2—4] ex eojem auctore (Varrone?) Non. p. 9, 21 Merc.: mutus onomapoeia est incertae uocis quasi mugitus. nam mu sonus est proprił qui intellectum non habet; cf. Ueb. die Quellen\' p. 264. 6 s.] cf. Nemes. p. 209 M. jl(\'.(( yap—anoaaXoviE;. ) [*](BFPVJ 1 \'pr ofecto F put at F 2 sunt F \',en\'.im F 3 . ge;runt F hii BF, hi* (i er.) P illu ni (foramen) F 4 mugi- - e ntes F quorcT Pv <tr>ansitus F 5 pl enam F 6 /quo\',d F aliquA, do F an sed aliquando ? 7 \'aliq uo F obsaeptus om. P uo \'ce m F 8 <fac.natque F loquen»*tibus V 9 CU III F - ob strui F ut om. V 10 quia] BPV, quoniam F uo cem F ne] FPV, ne auditum.B aamittere B3, |\'adsmittere F llloquSn di • (- euanid., n add. m. 2) F patefactum V ■ in>eatus F 12 in ■ F • n -ares F 13 pos sunt F aer om. P <itc>m F 14 frigore scripsi (cf. Verg. Eel. II 22), frigoris BF (in quo nari umtrigorisa F, pro frig. pit. praecl. hoc praecluserit rigor P praeclusrer\'it B3; prae- . a cluse ritp er F 15 pos) sim ua F obstructa (a euanid. s. I. restit. w. 2) F ..mjeajijdi B2 facultate. (m er.) BV, ,":fa>cultate F 16 ciui Bl, corr. B3, cibi F alujum Plf 17 umore (h 8. I. er., quod add. m. 2) B (pariter p. 42,15. 20. 43, 8), rh\'1umore V1, h refecit F3. item p. 42,15. 43, 8 fuerirn"t V1, n refecit V3 sucos Bae, corr. m.l uel 2 )
intestinorum quoque multiplices spirae ac longitudo in se conuoluta et uno tamen substricta uinculo quam mirificum dei opus est! nam ubi maceratos ex se cibos aluus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid in ipsis inest suci quo corpus alitur.
membris omnibus diuidatur. et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod et fieri poterat propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore suco, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur.
illa quoque ratio subtilissima est. quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata nec ullam habeat fistulam qua ex illis urinam trahat, conpletur tamen et umore distenditur.