De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

non ut alii ternos, sed unus ad manum carne conectitur pulchritudinis gratia: si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem.

iam pectoris [*](EXPILATORES 1 rigidum—collumj Isidor. orig. XI 1, 61 9 s. 18 s.] Isidor. orig. XI 1. 70; de diff. rer. XVII 63. ) [*](BPVj 1 inpress.a (i ? er.) P 2 dimissae P ualida* (e ? er.) P 3 braVchia B3 4 ingens codd. rec., edd. 5 rationis (r in ras. et c 8. I., hoc quoque in ras., m. 3) B 6 plano artifex V 7 situ V finctas ut uid. Bl, finLxitj B3 possit] BV, sit P in (antc digitos) er.. B 8 terminabit Bae, corr. m. 1 uel 2 9 perfectusj PV, pectus (sed ct minus cert.) Bl, pTexus B1 Lac plenus eJt P 13 concederet V 15 diuerso V 16 finditur codd. rec., edd.; malim diffunditur \'tenLendiJ P 17 et tamquam P 18 <nwnnnt (tetibr fort. er.) omnium rector B moderator (or ex ur) B 20 ut s. 1. Vx, refecit V3 21 ad mantl carne conectiturj V, ad manus conectitur B, ad manus carne conectitur P 23 spicies P1 nam PF )

38
latitudo sublimis et exposita oculis mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. cuius haec causa est, quod uidetur hominem solum deus ueluti supinum formasse — nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest —, mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse atque ad terram conpressisse. idcirco illis angustum pectus et ab aspectu remotum et ad terram uersus abiectum, hominis autem patens et erectum, quia plenum rationis a caelo datae humile aut indecens esse non debuit.

papillae quoque leuiter eminentes et fuscioribus ac paruis orbibus coronatae non nihil addunt uenustatis, feminis ad alendos fetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus et quasi mutilum uideretur. huic subdita est planities uentris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur.

Sequitur necessario ut de internis quoque uisceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat ut terrenum hoc corpus suco aliquo de cibis ac potibus aleretur sicut et terra ipsa imbribus ac pruinis.

prouidentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit. quibus concoctis et liquefactis uitales sucos membris omnibus dispertiret.

sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod [*](EXPILATORES 4 s.] Isidor. orig. XI 1, 92. 6-9] Isidor. de diff. rer. XVII 64. 11 s.] Isidor. de diff. rer. XYII 65. 18-15] Isidor. orig. XI, 1, 99; de diff. rer. XVII 66. ) [*](BPVj 1 prae se praefert P 3 fer*e (a er.) B 4 integrum B 5 quas B altero (sic) F1. refecit V3 fincsisse B 7 ////re/7//motum refecit m. 3, sed re iam a m. 1 ut uid. in ras., V malim abiec- . tum /est> homines Bl, corr. B1 hominis-erectum in marg. P 8 datum B bumile* BV, in B m er. 9 papellae V laeuiter B; leniter codd. rec., edd., sed cf. p. 33, 12 10 rac paruis orbib.\' P paru*is (i er.) B «orbibus (c er.) B 11 uenustatem P f,etus (0 er.) B, item 14 ex date hoc lacte V3 solem pac 12 decorem P 13 umbilicus (m in ras. m. 1 uel 2) B 17 di»cere (s er.) V 18 quoniam] BP, quia V 19 surc\'co F3 20 et om. BV ac] Br. et P 21 quibus om. P )

39
supra dixi receptaculum soli corpori praestat alimentum, animae uero aliam sedem dedit. fecit enim genus quoddam uisceris molle atque rarum, quod pulmonem uocamus, eumque non in utris modum finxit, ne effunderetur semel spiritus aut inflaret semel.

ideoque plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile atque aeris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim uicissitudo et spirandi respirandique tractus uitam sustentat in corpore.

quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris quod alit animam, alterum ciborum quod alit corpus, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem ac spiritalem. quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.