De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
oris quoque species et rictus ei transuerso patefactus quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi uictus et eloquendi.
lingua intus inclusa, quae uocem motibus suis in uerba discernit, et est interpres animi nec tamen sola per se potest loquendi munus inplere, nisi acumen suum palato inliserit, nisi adiuta uel offensione dentium uel conpressione labrorum. dentes tamen plus conferunt ad loquendum:
nam et infantes non ante incipiunt fari quam dentes habuerint et senes amissis dentibus ita balbuttiunt, ut ad infantiam denuo reuoluti esse uideantur.
sed haec ad hominem solum pertinent aut aues, in quibus acuminata et uibrata certis motibus lingua innumerabiles cantuum flexiones et uarios sonorum modos exprimit.