De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

sed et cor, quod sapientiae domicilium uidetur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes uiui sanguinis continentur saepto intercedente diuisi, ut sicut in ipso mundo summa rerum uel de simplici duplex uel de duplici simplex et gubernat et continet totum, ita in corpore de duobus uniuersa conpacta [*](BPV] 2 LUjt Pl narsi.oris (r exp. et punct. post i tn. 3) B 3 rnrsi B3 si unum om. V ac refecit F3, sed subest fort. at 4 at] edd., ad BPV parietem BIPac, m del. B3, exp. P1 6 intellegimu <squa - ntum (litt. squa foramine perierunt), s quantum s. 1. et ira marg. m. 3 B duales B numeru<sunaeat (foramen). s una et s. I. et in marg. m. 3 B cOnPlaJge F1? 9 potera*t (n ? er.) V nisi] F. om. BP; \'locus mendosus\' Heumannus; fort. inter poterat et nisi talia interciderunt: et ad utilitatem et ad pulchritudinem conparatum uelut B dexterae] F, dextrae BP, sed cf. c. 12, 5. 13. 14 sinixtrae B\'. corr. B3 11 aliquam usumque] V, atque fadque B) usum BP ua- let B, ualerent P 14 odoratus P 15 diuisus P cVerebrurn (sic) B 17 ..discretum (in er.) V cor om. V 18 sitios Bl, corr. B3 19 continetur Bl (corr. B2) PFttC malim continentur, s. i. diuisos 21 duplici simplex] simplici duplex B1. corr. B2 )

35
indissociabilem praetenderent unitatem.

oris quoque species et rictus ei transuerso patefactus quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi uictus et eloquendi.

lingua intus inclusa, quae uocem motibus suis in uerba discernit, et est interpres animi nec tamen sola per se potest loquendi munus inplere, nisi acumen suum palato inliserit, nisi adiuta uel offensione dentium uel conpressione labrorum. dentes tamen plus conferunt ad loquendum:

nam et infantes non ante incipiunt fari quam dentes habuerint et senes amissis dentibus ita balbuttiunt, ut ad infantiam denuo reuoluti esse uideantur.

sed haec ad hominem solum pertinent aut aues, in quibus acuminata et uibrata certis motibus lingua innumerabiles cantuum flexiones et uarios sonorum modos exprimit.