De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

et quidem laetor omnia tibi quae pro bonis habentur prospere fluere, sed ita, si nihil de statu mentis inmutent. [*]( ,AVCTORES 22] Verg. Aen. I 604. ) [*](BPVJ 1 quamquam BY (in V pictwm) etia (\' euanid. refecit m. 3, sic saepe) V 2 enstimare P quem (e part. ras. ex a m. 1) Y 3 pLenje V 4 cottidianum V 5 deesset B honestiores B, -ris ras. ex -rus? V melioresque B 6 lingua instituentibus B 7 **strenuum B 8 uerbis B 9 nullam necessitatem V 10 quotinmua (d er.) B excudam codd. rec., edd. 13 *conuenit P 14 uibant Bae, r corr. m. 1 uel 2 illos om. P 15 mediri Bt, corr. B* psus (r m. 2) P ut] BV, et P 16 II/uita (1, - 2 litt. er.) V 19 mLaXjime Y 20 et] BY, ut P 21 a ueris] PV, habeat B Letj a iustis B Lauertatj V 23 et] BY, ego P edd. 24 inmutant PVpart. ras. corr. F27)

5
uereor enim ne paulatim consuetudo et iucunditas earum rerum sicut fieri solet in animum tuum inrepat,

ideoque te moneo et repetens iterum(que) iterumque monebo, ne oblectamenta ista terrae pro magnis aut ueris bonis habere te credas, quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, uerum etiam insidiosa, quia dulcia.

nam ille conluctator et aduersanus noster scis quam sit astutus et idem saepe uiolentus, sicuti nunc uidemus. is haec omnia quae inlicere possunt, pro laqueis habet et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis prouisione uitari.

summa ergo prudentia est pedetemptim procedere, quoniam utrubique saltus insidet et offensacula pedibus latenter opponit.