De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quid est tandem cur nobis inuidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari uelimus? quae plane obscura non est, quia ex ipsis membrorum officiis et usibus partium singularum quanta ui prouidentiae quidque factum sit, intellegere nobis licet.

Dedit enim homini artifex ille noster ac parens deus sensum atque rationem, ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intellegentia, ipse sensus ac ratio est.

ceteris animantibus quoniam rationalem istam uim non attribuit, quemadmodum tamen uita earum tutior esset, ante prouidit. omnes enim suis ex se pellibus terit, quo facilius possent uim pruinarum ac frigorum sustinere.