De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ac ne ulla esset excusatio cur eum locum non fuerit exsecutus, ipse testatus est nec uoluntatem sibi defuisse nec curam. in libro enim De legibus primo cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: hunc locum satis, ut mihi uidetur, in iis libris quos legistis expressit Scipio. postea tamen in libro De natura deorum secundo hoc idem latius exsequi conatus est.
sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, adgrediar hoc munus et sumam mihi audaciter explicandum quod homo-disertissimus paene omisit intactum. [*](AVCTORES 1] ex eodem remotiore aliquo auctore quo Lactantius, NemesiuB p. 37 Matth.Πλάτων—διώxωμεν (τήν ψυτούζ είναι); de locis Nemesii cf. editoris disputationem Ueber die Quellen von Lactane\' Schrift De opificio dei, Stud. Vindobon. XIII (1891) p. 276 ss.; cf. etiam Cic. de re p. VI 24, 26. § 12 s.] Cic. de re p. IV 1, 1. 15] Cic. de legg. I 9, 27. 17 s.] cf. Cic. de nat. deor. II 47 ss. ) [*](BPVj 2 fictus B loquuntur PV 4 perfectissimamque (tert. e in er. am ?) V 5 temptauo BAe, coiT. m. 1 uel 2 9 Marcus] BP, IbJil (1 uel 2 litt. er.) V 10 it B post temptasset add. hd. et in marg. inf. haec nihil prorsus effecit nam. hs. B3 (de hd. et hs. cf. part. I Proleg. p. XXVI adn. 1) 11 terminauit fuit in er. ret?) P Jeuiter sumjmam quamque V 12 cur om. P, cur ex cQ F,? 13 fuerit] BV, ee P 14 Tioc1 V 15 *stringeret (i er.) B, stringeLraJ V 16 iis] deteriores codd. Cic., edd., his BPV, optimi codd. Cic. expressi P 17 in libro otn. B 18 nec V 19 audacter codd. rec., edd. )
forsitan reprehendas quod in rebus obscuris coner aliquid disputare, cum uideas tanta temeritate homines extitisse, qui uulgo philosophi nominantur, ut ea quae abstrusa prorsus atque abdita deus esse uoluit, scrutarentur ac naturam rerum caelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae neque oculis contrectari neque tangi manu neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea quae adferunt probata et cognita uideri uelint.
quid est tandem cur nobis inuidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari uelimus? quae plane obscura non est, quia ex ipsis membrorum officiis et usibus partium singularum quanta ui prouidentiae quidque factum sit, intellegere nobis licet.