De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quae disputatio eius adeo inpia et contra ueritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus et [*](AVCTORES1l-13] Cic. de nat. deor. 142,118. 19-83, 1] ibid. I 23,63; cf. Minue. Fel. 8, 3. ) [*]( S BPJ 2 domino JB1, corr. B3 sene P1 4 conpecitur ut uid. Bl, conpLle_|tur B3 6 conspectum B tantumq aue1 P7 uideri. (t er.) B 8 prodeest B 9 utilitati P ut quoniam B legis Pl 10 nisi om. B 12 confecta P 13 uibatur Bl, corr. Ba etamate[ria m. 1, etamat. materia er. e et mate in fine uersus add. m. 2. B 14 ante aliena add. quae B2 16 ***prioris (pro er.) B prouidentia* (m er.) B 17 ulUaj P2 esset—deo et ratione in marg. sup. add. Pl quin] P1, quid Bl, quod B3 18 a add. B2 primum P 19 protagoras ut uid. Pl, p i * tagoras P2, pytagoras B 20 liVquere (n m. 1, sic) B, liquera (2 puncta er.) P q uę P2 21 adeo (a add. eo m. 2) B. adill (õ ? er., eo m. 2) P irnpia. fm er.) B iudicat a B1 22 atheniensis 1,1 )
post haec Socrates ipse et auditor eius Plato et qui de schola Platonis tamquam riuuli diuersas in partes profluxerunt, Stoici et Peripatetici, in eadem fuere sententia qua priores.
postea uero Epicurus deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans et eximium et beatum, prouidentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla nec arte nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. quo quid repugnantius dici possit non uideo.
etenim si est deus, utique prouidens est ut deus nec aliter ei potest diuinitas tribui, nisi et praeterita teneat et praesentia sciat et futura prospiciat.
cum igitur prouidentiam sustulit, etiam 15 deum negauit esse. cum autem deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit: alterum enim sine altero nec esse prorsus nec intellegi potest.