De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

siue igitur gratiam deo siue iram sine utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua uita hominum stultitia scelere inmanitate conpletur. multum enim refrenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu dei uiuere, si non tantum quae gerimus uideri desuper, sed etiam quae cogitamus aut loquimur audiri a deo putemus.

at enim prodest id credere, ut quidam putant, non ueritatis gratia, sed utilitatis, quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror inpendeat ad cohibenda peccata.