De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ualeat inquit, id est abeat ac recedat, quandoquidem prodesse nulli potest.
quod si negotium deus nec habet nec exhibet, cur ergo non delinquamus, quotiens hominum conscientiam fallere licebit ac leges publicas circumscribere ? ubicumque nobis latendi occasio adriserit, consulamus rei, auferamus aliena uel sine cruore uel etiam cum sanguine, si praeter leges nihil est amplius quod uerendum sit.
haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet: qua sublata confusio ac perturbatio uitae sequetur.
quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a beluis, et iustitiam retineamus. qua communis uita sit tutior, quomodo religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? quod enim non metuitur, contemnitur, quod contemnitur, utique non colitur. ita fit ut [*](AVCTORES 4—7] Cic. de nat. deor. I 41. 116. 7-10] ibid. I 44. 124. 12] cf. ibid. I 30, 85 (Epicurea ed. Usener, sentent. I p. 394). 17-19] ibid. I 2, 3. ) [*](BPJ 3 dono P1 familiarernT B* 4 ad B 5 honos (s. l. v er.) P 6 aliqua. (m ? er.) B fatil P1, one extra uergum add. PJ 7 si maiime talis est deus codd. Cic. 8 teneri ex teneatur B* 9 dicamesse enim om. P 11 habeat B, abeat (h ? er.) P prodeesse B 12 eflribet B2 14 liceuit Bl, corr. B* res Bl, rle""ges Bz 15 occansio (n del. m. 3) B consulamus rei om. P au.feramus (t er.) B 16 cum sanguinem (m del. m. 3) B, sanguine (om. cum) P 17 uerendnmj B. colendum P, recte? cum B 19 sequitur B quodrsi\' P1 relio P1, rele\'"gi\'o sic PJ, 20 sapientia. (m er.) sic B qua distamusiustitiam om. P 21 sit] P, f.it (u er.) B 23 rquod contemnitur"1 P1 ) [*]( XXVII. Lact. 2. ) [*]( 6 )
siue igitur gratiam deo siue iram sine utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua uita hominum stultitia scelere inmanitate conpletur. multum enim refrenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu dei uiuere, si non tantum quae gerimus uideri desuper, sed etiam quae cogitamus aut loquimur audiri a deo putemus.
at enim prodest id credere, ut quidam putant, non ueritatis gratia, sed utilitatis, quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror inpendeat ad cohibenda peccata.