De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat ceteras animantes, quod solus notitiam dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui.
Dissoluitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti:
- omnis enim per se diuum natura necesse est
- inmortali aeuo summa cum pace fruatur
- semota a nostris rebus seiunctaque longe.,
- nam priuata dolore omni, priuata periclis,
- ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,
- nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.