De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

qui ergo diligit. et odit, qui odit, et diligit: sunt enim qui diligi debeant.

sunt qui odio haberi. et sicut is qui diligit, confert bona in eos quos diligit, ita qui odit, inrogat mala iis quos odio habet: quod argumentum quia uerum est, dissolui nullo pacto potest.

uana ergo et falsa est sententia eorum qui cum alterum deo tribuant, alterum detrahunt, non minus <quam> illorum qui utrumque detrahunt. sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est e duobus retinent, hi uero, quos ratio et ueritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta in maximum errorem cadunt.

non » enim sic oportebat eos argumentari: quia deus non irascitur, [*](AVCTOJtES 12 s.] cf. Cyprian. ad Demetr. 8 (p. 856. 20-28). ) [*](BP] 1 utraque parte B (i. e. 1P) 2 in om. P 3 malos odit et qui om. P 5 qui////// amet (2 uel 3 litt. er., a add. m. 2) P 6 Ladeo.. P3 7 sunt] B, est P 8 habet] Heumannus, habens BP, est habens interpretatur Buenemannus ac (c in 2 litt. er. m. 2) P 9 non utique P 10 rsi\' P2 iniqu u s B2 11 amic*e (a er.) B 12 praeficet B1, corr. B3 17 sunt] P, et sunt B 18 qui] P, quem B iis] edd., his P. om. B quos odio habet om. B 20 sententia est P 21 deo tribuant alterum om. P minus quam] edd., minor BF, minus codd. rec. 23 id] BP3, hii ut uid. Bl 24 hi* (i er.) P )

77
ergo nec gratia commouetur, sed ita: quia gratia deus <com>mouetur, ergo et irascitur. si enim certum et indubitatum fuisset non irasci deum, tunc ad illud alterum ueniri esset necesse.

cum autem magis sit ambiguum de ira, paene manifestum de gratia, absurdum est ex incerto certum uelle subuertere, cum sit promptius de certis incerta firmare.

Hae sunt de deo philosophorum sententiae, aliud praeterea nihil quisquam dixit. quod si haec quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest in quo solo possit ueritas inueniri, quod a philosophis nec susceptum est umquam nec aliquando defensum, consequens esse ut irascatur deus, quoniam gratia commouetur.

haec tuenda nobis et adserenda sententia est: in eo enim summa omnis et cardo religionis pietatisque uersatur. nam neque honos ullus deberi potest deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti.

Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint atque in errores inciderint inextricabiles — id enim solet his euenire quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit —, illud tamen nullus philosophus adseruit umquam, nihil inter hominem ac pecudes interesse.