De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

sed non erat tam uersutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret, sed ignorantia ueritatis errauit. inductus enim a principio ueri similitudine unius sententiae, necessario in ea quae sequebantur incurrit.

prima autem sententia fuit iram in deum non conuenire. quod cum illi uerum et inexpugnabile uideretur, non poterat consequentia resecare, quia uno adfectu amputato etiam ceteros adfectus adimere deo necessitas ipsa cogebat.

ita qui non irascitur, utique nec gratia mouetur, quod est irae contrarium; iam si nec ira in eo nec gratia est, utique nec metus nec laetitia nec maeror nec misericordia.

una est enim ratio cunctis adfectibus, una commotio, quae in deum cadere non potest. quod si nullus adfectus in deo est, quia quidquid adficitur inbecillum est, ergo nec cura ullius rei nec prouidentia est in eo.