De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt?
quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia?
sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. qui ergo totam uim, totam substantiam deo tollit, quid aliud dicit nisi deum omnino non esse?