De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ita qui non irascitur, utique nec gratia mouetur, quod est irae contrarium; iam si nec ira in eo nec gratia est, utique nec metus nec laetitia nec maeror nec misericordia.
una est enim ratio cunctis adfectibus, una commotio, quae in deum cadere non potest. quod si nullus adfectus in deo est, quia quidquid adficitur inbecillum est, ergo nec cura ullius rei nec prouidentia est in eo.
hucusque peruenit sapientis hominis disputatio, cetera quae secuntur obticuit, scilicet quia nec cura sit in eo nec prouidentia, ergo nec cogitationem aliquam nec sensum in eo [*](AVCTOBES 16-29] Epicuri frg. 366 Usener (p. 244. 7). ) [*](BPJ 1 dcpellendam (sic, sed causa) B; detestandae Cic. 2 re om. B autem ipsa (ordinem uerbor. mutauit m. 2) B tollere (er.) P 4 LeOj P2 sapienti scr., deo sapientie (alt. i etiam linea del. m. 1. e eras. et i restituit m. alia?) B, sapienteP edd. debet esse P 10 similitudin s B2 11 sequebatur B 12 domino Bdeum B3 14 recusare P, recte? 16 irare"" B3 rianT B3 se Bl, corr. B2 17 est post ira add. m. 2, post gratia om. B post utique nec er. ira et (in fine ueraus a m. 3 additum) nec B metus (et in er. ut ? m. 3) B 19 deo B 20 qurra P2 rquid""quid B2 agitur B1. afficitur B3P 21 cura. (e er.) B 23 sequntur B, sequuntur P )
sed quid prodest reticuisse ac periculum dissimulasse? necessitas illum uel inuitum cadere coegit: dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinauit, ut ad illud quod deuitabat necessario deueniret. uides igitur quo perueniat, ira sublata et deo adempta.
denique aut nullus id credit aut admodum pauci et quidem scelerati ac mali, qui sperant peccatis suis inpunitatem. quod si et hoc falsum esse inuenitur, nec iram in deo esse nec gratiam, ueniamus ad illud quod tertio loco positum est.