De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est deus? quod si fit, iam maiestas illa uenerabilis non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.
cum autem uideamus non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria deo faciat et det nobis bona.