De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
simili modo deflagrationem postea futuram uaticinata est, qua rursus inpietas hominum deleatur:
unde apud Nasonem de Ioue ita dicitur:
- καί τοτε γινώσκειν θεὸν οὐκέτι πραὺν ἐόντα,
- ἀλλὰ χόλῳ βρίθοντα καὶ ἐξολέκοντά τε γένναν
- ἀνθρώπων ἅμα πᾶσαν ὑπ\' ἐμπρησμοῦ μεγάλοιο
.
- esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus
- quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
- ardeat et mundi moles operosa laboret.